Latin
23
Augustine, De Patientia 23
Unproofread scanNot analysed yet
Si quis autem non habens caritatem, quae pertinet ad unitatem spiritus et uinculum pacis, quo catholica ecclesia congregata conectitur, in aliquo schismate constitutus, ne Christum neget, patitur tribulationes, angustias, famem, nuditatem, persecutionem, pericula, carceres, uincula, tormenta, gladium uel flammas uel bestias uel ipsam crucem timore gehennarum et ignis aeterni, nullo modo ista culpanda sunt, immo uero et hic laudanda patientia est. non enim dicere poterimus melius ei fuisse, ut Christum negando nihil eorum pateretur, quae passus est confitendo, sed existimandum est fortasse tolerabilius ei futurum iudicium, quam si Christum negando cuncta illa uitaret, ut illud, quod ait apostolus: si tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest, nihil [mihi] prodesse intellegatur ad regnum caelorum obtinendum, non ad extremi iudicii tolerabilius supplicium subeundum.