Latin
25
Augustine, De Patientia 25
Unproofread scanNot analysed yet
Proinde sicut negandum non est etiam hoc esse donum dei, ita intellegendum est alia esse dei dona filiorum illius Hierusalem, quae sursum libera est mater nostra. Haec sunt enim quodam modo hereditaria, in quibus sumus heredes dei, coheredes autem Christi; alia uero, quae possunt accipere etiam filii concubinarum, quibus iudaei carnales et schismatici uel haeretici conparantur. quamuis enim scriptum est: eice ancillam et filium eius; neque enim heres erit filius ancillae cum filio meo Isaac, et Abrahae dixit deus: in Isaac uocabitur tibi semen, quod sic est apostolus interpretatus, ut diceret: id est non qui filii carnis, hi filii dei, sed filii promissionis deputantur in semine, ut intellegeremus semen Abrahae secundum Isaac propter Christum ad dei filios pertinere, qui sunt corpus Christi et membra, id est ecclesia dei una, uera, germana, catholica, tenens piam fidem, non eam, quae per elationem uel timorem, sed eam, quae per dilectionem operatur: tamen etiam filios concubinarum quando a filio suo Isaac dimisit Abraham, nonnulla eis largitus est munera, ne relinquerentur omni modo inanes, non ut tenerentur heredes. sic enim legimus: dedit autem Abraham omnem censum suum Isaac filio suo; et filiis concubinarum suarum dedit Abraham munera et dimisit eos ab Isaac filio suo. si ergo filii sumus liberae Hierusalem, alia dona exheredatorum, alia intellegamus heredum. hi enim heredes sunt, quibus dicitur: non enim accepistis spiritum seruitutis iterum in timorem, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: abba pater. XXVIII! . 26. Clamemus ergo spiritu caritatis et, donec ueniamus ad hereditatem, in qua semper maneamus, liberali amore simus, non seruili timore patientes; clamemus, quamdiu pauperes sumus, donec illa hereditate ditemur. magna quippe inde pignora accepimus, quod ad nos ditandos pauper factus est Christus, quo in supernas diuitias exaltato missus est, qui sancta desideria nostris cordibus inspiraret spiritus sanctus. horum pauperum adhuc credentium, nondum contemplantium, adhuc sperantium, nondum tenentium, adhuc desiderio suspirantium, nondum felicitate regnantium, adhuc esurientium et sitientium, nondum satiatorum: horum ergo pauperum patientia non peribit in aeternum, non quia et illic patientia erit, ubi quod toleretur non erit, sed non peribit' dictum est, quia infructuosa non erit. fructum autem habebit aeternum, ideo non peribit in aeternum. quisquis enim laborat inaniter, cum eum spes fefellerit, propter quam laborabat, merito dicit: perdidi tantum laborem; quisquis uero ad sui laboris promissa peruenerit, gratulans dicit: non perdidi laborem meum. dicitur ergo labor non perisse, non quia manet perpetuus, sed quia non est inaniter fusus. sic et patientia pauperum Christi, sed ditandorum heredum Christi non peribit in aeternum, non quia et illic patienter ferre iubebimur, sed quia pro his quae hic patienter pertulimus, aeterna beatitudine perfruemur. non dabit finem sempiternae felicitati, qui donat temporalem patientiam uoluntati, quia utrumque munus donatae donatum est caritati amen.