# De Peccato Originali 11

Augustine, De Peccato Originali, 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-peccato-originali/11

Iam nunc diligenter attendite, unde monstretur quod Palaestinos Pelagius fefellerit iudices, ut alia taceam, in hac ipsa quaestione de baptismate paruulorum, ne forte cuipiam in eo quod diximus eum sensum, in quo liberior Caelestius fuit, uobis occultasse Pelagium, cum et ipse non aliter sentiat, calumniari potius uel suspicari quam certum aliquid comprehendisse uideamur. nempe iam superius satis claruit propterea Caelestium noluisse damnare quod dicitur 'Adae peccatum ipsi soli obfuisse, non generi humano et infantes qui nascuntur in eo statu esse, in quo Adam fuit ante praeuaricationem', quia uidebat, si ista damnaret, confirmare se in infantibus peccati ex Adam transitum. haec autem cum fuissent obiecta Pelagio, quod ea cum Caelestio etiam ipse sentiret, sine ulla retractatione damnauit. quod licet uos legisse sciam, tamen quia non solis uobis hoc scribitur, ne pigeat lectorem ad ipsa gesta recurrere uel, si ea non habet, etiam cum labore perquirere, ipsa inde uerba transcribimus, quae infra scripta sunt.

---

Augustine, De Peccato Originali, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056c/stoa0040.stoa056c.opp-lat1.xml.
