# De Peccato Originali 13

Augustine, De Peccato Originali, 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-peccato-originali/13

Ecce, ut alia omittam, uidetis anathematizasse Pelagium eos qui tenent 'quod Adae peccatum ipsum solum laeserit et non genus humanum et quod infantes qui nascuntur in eo statu sint, in quo Adam fuit ante praeuaricationem'. quid ergo hic aliud episcopi iudices intellegere potuerunt nisi eum confiteri, quod peccatum ex Adam in paruulos transeat? quod ne confiteretur Caelestius, haec damnare noluit, quae iste damnauit. proinde si ostendero etiam ipsum nihil aliud sentire de paruulis nisi quod sine ulla cuiusquam uitii contagione nascuntur, quid inter istum et Caelestium in hac quaestione distabit, nisi quod ille apertior, iste occultior fuit, ille pertinacior, iste mendacior uel certe ille liberior, hic astutior? ille enim nec in ecclesia Carthaginensi damnare uoluit, quod in Romana postea se tenere confessus est et corrigi paratum se esse professus est, si ei tamquam homini error obrepsit. iste autem et illud dogma damnauit tamquam contrarium ueritati, ne ipse a catholicis iudicibus damnaretur, et id sibi defendendum postea reseruauit aut mendaciter damnans aut callide interpretans.

---

Augustine, De Peccato Originali, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056c/stoa0040.stoa056c.opp-lat1.xml.
