# De Peccato Originali 16

Augustine, De Peccato Originali, 16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-peccato-originali/16

Quid enim ad rem, de qua nunc agimus, pertinet, quod discipulis suis respondet ideo se illa obiecta damnasse, quia et ipse dicit non tantum primo homini, sed etiam humano generi primum illud obfuisse peccatum non propagine, sed exemplo, id est non quod ex illo traxerint aliquod uitium, qui ex illo propagati sunt, sed quod eum primum peccantem imitati sunt omnes, qui postea peccauerunt? aut quia dicit ideo infantes non in eo statu esse, in quo fuit Adam ante praeuaricationem, quia isti praeceptum capere nondum possunt, ille autem potuit, nondumque utuntur rationalis uoluntatis arbitrio, quo ille nisi uteretur, non ei praeceptum daretur? quid hoc ad rem pertinet, quia uerba sibi obiecta sic exponendo recte se putat damnasse quod dicitur peccatum Adae ipsi soli obfuisse et non generi humano et infantes qui nascuntur in eo statu esse, in quo Adam fuit ante peccatum, et tamen his damnatis non mendaciter tenere, quod in eius postea conscriptis opusculis inuenitur, sine ullo malo, sine ullo uitio paruulos nasci et hoc solum in eis esse, quod deus condidit, non uulnus quod inimicus inflixit?

---

Augustine, De Peccato Originali, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056c/stoa0040.stoa056c.opp-lat1.xml.
