Latin
17
Augustine, De Peccato Originali 17
Unproofread scanNot analysed yet
Numquid haec dicendo uerba propter aliud obiecta aliter exponendo id agit, ut se iudices non fefellisse demonstret? prorsus non id efficit; tanto enim iudices fefellit occultius. quanto exponit ista uersutius. episcopi quippe catholici quando audiebant hominem anathematizantem eos qui dicunt Adae peccatum ipsi soli obfuisse, non generi humano, nihil aliud eum sapere existimabant quam id quod catholica ecclesia praedicare consueuit, unde ueraciter paruulos in peccatorum remissionem baptizat, non quae imitando fecerunt propter primi peccatoris exemplum, sed quae nascendo traxerunt propter originis uitium. et quando audiebant anathematizantem eos qui dicunt infantes qui nascuntur in eo statu esse, in quo Adam fuit ante praeuaricationem, nihil eum aliud dicere credebant nisi eos qui paruulos putant nullum ex Adam traxisse peccatum et secundum hoc in eo statu esse, in quo fuit ille ante peccatum. etenim hoc illi obiceretur, non aliud, unde quaestio uersabatur. proinde cum hoc iste sic exponit, ut dicat infantes ideo non in eo statu esse, in quo Adam fuit ante peccatum, quia nondum sunt in eadem firmitate mentis aut corporis, non quod in eos transierit ulla culpa propaginis, respondeatur ei: quando tibi illa damnanda obiciebantur, non ea catholici episcopi sic intellegebant; ideo cum illa damnares, catholicum te esse credebant. propterea ergo. quod te illi sapere existimabant, absoluendum fuit; quod uero tu sapiebas, damnandum fuit. non ergo tu absolutus es, qui damnanda tenuisti, sed illud absolutum est, quod tenere debuisti. ut autem tu absolutus putareris, creditus es sentire laudanda, cum te iudices non intellegerent occultare damnanda. recte Caelestii socius iudicatus es, cuius manifestas te esse participem; etsi in indicio tuos cooperuisti libros, tamen post iudicium eos edidisti.