# De Peccato Originali 19

Augustine, De Peccato Originali, 19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-peccato-originali/19

Quomodo autem Pelagius temptarit obrepere ad fallendum etiam apostolicae sedis episcopale iudicium in hac ipsa quaestione de baptismate paruulorum diligenter attendite. in litteris enim quas Romam misit ad beatae memoriae papam Innocentium, quoniam eum in corpore non inuenerunt et sancto papae Zosimo datae sunt atque ad nos inde directae, dicit se ab hominibus infamari, quod neget paruulis baptismi sacramentum et absque redemptione Christi aliquibus caelorum regna promittat. sed non sic illis haec obiciuntur, ut posuit. nam neque paruulis negant baptismi sacramentum nec absque redemptione Christi aliquibus caelorum regna promittunt. itaque unde se queritur infamari eo modo proposuit, ut facile posset crimini obiecto saluo suo dogmate respondere. Obicitur autem illis, quod non baptizatos paruulos nolunt damnationi primi hominis obnoxios confiteri et in eos transisse originale peccatum regeneratione purgandum, quoniam propter accipiendum regnum caelorum tantummodo eos baptizandos esse contendunt: quasi praeter regnum caelorum habere nisi aeternam mortem possint qui sine participatione corporis et sanguinis domini aeternam uitam habere non possunt. ecce quod eis obicitur de baptismo paruulorum, non quod ipse ita proposuit, ut possit suae propositioni quasi aduersantis obiectioni secundum sua dogmata respondere.

---

Augustine, De Peccato Originali, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056c/stoa0040.stoa056c.opp-lat1.xml.
