# De Peccato Originali 20

Augustine, De Peccato Originali, 20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-peccato-originali/20

Denique quomodo respondeat aduertite et uidete latebras ambiguitatis falsitati praeparare refugia offundendo caliginem ueritati, ita ut etiam nos cum primum ea legimus, recta uel correcta propemodum gauderemus. sed latiores disputationes eius in libris, ubi se quantumlibet operiat, plerumque aperire compellitur, fecerunt nobis et ista suspecta, ut attentius intuentes inueniremus ambigua. cum enim dixisset numquam se uel inpium aliquem haereticum audisse, qui hoc quod proposuit de paruulis diceret, deinde subiecit atque ait: 'quis enim ita euangelicae lectionis ignarus est, qui hoc non modo affirmare conetur, sed qui uel leuiter dicere aut etiam sentire possit? deinde quis tam inpius, qui paruulos exsortes regni caelorum esse uelit, dum eos baptizari et in Christo renasci uetat?'

---

Augustine, De Peccato Originali, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056c/stoa0040.stoa056c.opp-lat1.xml.
