# De Peccato Originali 23

Augustine, De Peccato Originali, 23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-peccato-originali/23

Sed postea non defuerunt fratres, qui nos admonerent hoc ideo dicere potuisse Pelagium, quia de ista quaestione ita perhibetur solitus respondere quaerentibus, ut diceret: 'sine baptismo paruuli morientes, quo non eant, scio; quo eant, nescio': id est non ire in regnum caelorum scio; quo uero eant, ideo se nescire dicebat aut dicit, quia dicere non audebat in mortem illos ire perpetuam, quos et hic nihil mali commisisse sentiebat et originale traxisse peccatum non consentiebat. itaque et ista eius uerba Romam pro magna eius purgatione transmissa tam sunt ambigua, ut possint eorum dogmati praebere latibula, unde ad insidiandum prosiliat haereticus sensus, quando nullo existente, qui ualeat respondere, tamquam in solitudine aliquis inuenitur infirmus.

---

Augustine, De Peccato Originali, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056c/stoa0040.stoa056c.opp-lat1.xml.
