# De Peccato Originali 25

Augustine, De Peccato Originali, 25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-peccato-originali/25

Haec cum ita sint cumque iam constet dogma extitisse pestiferum et haereticum errorem, quem domino adiuuante apertius iam deuitat ecclesia duobus istis, Pelagio scilicet et Caelestio, aut in locum paenitentiae redactis aut, si id recusauerint, omnino damnatis, qui huius peruersitatis auctores uel perhibentur uel etiam probantur uel certe, si auctores non sunt, sed hoc ab aliis didicerunt, assertores tamen atque doctores, per quos id latius reptaret et cresceret, et uerbis et litteris suis At competentibus indiciis et fama ex his omnibus surgente et crebrescente iactantur: quid restat, nisi ut quisque catholicus pro uiribus, quas sumit a domino, redarguat istam pestem eique uigilanter obsistat, ut, cum respondendi necessitate sine studio contentionis pro ueritate certatur, instruantur indocti atque ita in ecclesiae conuertatur utilitatem, quod est inimicus in perniciem machinatus iuxta illud apostoli: oportet et haereses esse, ut probati manifesti fiant inter uos?

---

Augustine, De Peccato Originali, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056c/stoa0040.stoa056c.opp-lat1.xml.
