# De Peccato Originali 27

Augustine, De Peccato Originali, 27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-peccato-originali/27

Sed multum eum ista fallit opinio. longe aliter se habent quaestiones istae, quas esse praeter fidem arbitratur, quam sunt illae, in quibus salua fide, qua christiani sumus, aut ignoratur quid uerum sit et sententia definitiua suspenditur aut aliter quam est humana et infirma suspicione conicitur, ueluti cum quaeritur, qualis uel ubi sit paradisus ubi constituit deus hominem quem formauit ex puluere, cum tamen esse illum paradisum fides christiana non dubitet; uel cum quaeritur, utrum ibi sit nunc Helias uel Enoch an alicubi alibi, quos tamen non dubitamus in quibus nati sunt corporibus uiuere; uel cum quaeritur, utrum in corpore an extra corpus in tertium caelum sit raptus apostolus, quamquam sit ista inpudens inquisitio id scire uolentium, quod se ille cui hoc praestitum est salua utique fide nescire testatur; uel quot sint caeli, in quorum tertium se raptum esse commemorat; uel utrum elementa mundi huius conspicabilis quattuor an plura sint; quid faciat solem lunamue deficere his defectibus, quos praedicere astrologi certa temporum dinumeratione consuerunt; cur antiqui homines tam diu uixerint quam sancta scriptura testatur et utrum proportione longioris aetatis filios sera pubertate gignere coeperint; ubi potuerit Mathusalem uiuere, qui in arca non fuit, qui, sicut in plerisque codicibus et graecis et latinis numerantur anni, reperitur superuixisse diluuio; uel utrum paucioribus, qui rarissimi inueniuntur, potius credendum sit, in quibus ita est numerus conscriptus annorum, ut ante diluuium defunctus fuisse monstretur. quis enim non sentiat in his atque huius modi uariis et innumera bilibus quaestionibus siue ad obscurissima opera dei siue ad scripturarum abditissimas latebras pertinentibus, quas certo aliquo genere complecti ac definire difficile est, et multa ignorari salua christiana fide et alicubi errari sine aliquo haeretici dogmatis crimine?.

---

Augustine, De Peccato Originali, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056c/stoa0040.stoa056c.opp-lat1.xml.
