# De Peccato Originali 28

Augustine, De Peccato Originali, 28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-peccato-originali/28

Sed in causa duorum hominum, quorum per unum uenundati sumus sub peccato, per alterum redimimur a peccatis, per unum praecipitati sumus in mortem, per alterum liberamur ad uitam, quoniam ille nos in se perdidit faciendo uoluntatem suam, non eius, a quo factus est, iste nos in se saluos fecit non faciendo uoluntatem suam, sed eius a quo missus est: in horum ergo duorum hominum causa proprie fides christiana consistit. unus est enim deus et unus mediator dei et hominum, homo Christus Iesus. quoniam non est aliud nomen sub caelo datum hominibus, in quo oportet saluos fieri nos, et in illo definiuit deus fidem omnibus suscitans illum a mortuis. itaque sine ista fide, hoc est sine fide unius mediatoris dei et hominum hominis Christi Iesu, sine fide, inquam, resurrectionis eius, quam deus omnibus definiuit, quae utique sine incarnatione eius ac morte non potest ueraciter credi: sine fide ergo incarnationis et mortis et resurrectionis Christi nec antiquos iustos, ut iusti essent, a peccatis potuisse mundari et dei gratia iustificari ueritas christiana non dubitat, siue in eis iustis, quos sancta scriptura commemorat, siue in eis, quos quidem illa non commemorat, sed tamen fuisse credendi sunt uel ante diluuium uel inde usque ad legem datam uel ipsius legis tempore non solum in filiis Israhel, sicut fuerunt prophetae, sed etiam extra eundem populum, sicut fuit Iob. et ipsorum enim corda eadem mundabantur mediatoris fide et diffundebatur in eis caritas per spiritum sanctum, qui ubi uult spirat non merita sequens, sed etiam ipsa merita faciens. non enim dei gratia gratia erit ullo modo, nisi gratuita fuerit omni modo.

---

Augustine, De Peccato Originali, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056c/stoa0040.stoa056c.opp-lat1.xml.
