Latin
29.1 to 29.7
Augustine, De Peccato Originali 29.1-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quamuis ergo mors regnauerit ab Adam usque ad Moysen, quia non eam potuit uincere nec lex data per Moysen —non enim data est quae posset uiuificare, sed quae mortuos, quibus uiuificandis esset gratia necessaria, non solum peccati propagatione et dominatione prostratos, uerum I etiam ipsius legis addita praeuaricatione conuictos deberet ostendere, non ut periret quisquis hoc in dei misericordia etiam tunc intellegeret, sed ut per regnum mortis ad supplicium destinatus etiam sibi ipsi per praeuaricationem legis manifestatus dei quaereret adiutorium, ut ubi abundauit peccatum superabundaret gratia, quae sola liberat a corpore mortis huius —quamuis ergo nec lex per Moysen data potuerit a quoquam homine regnum mortis auferre, erant tamen et legis tempore homines dei non sub lege terrente, conuincente, puniente, sed sub gratia delectante, sanante, liberante; erant qui dicerent: ego in iniquitatibus conceptus sum et in peccatis mater mea me in utero aluit, et: non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum. et: cormundum crea in me, deus, etspiritumrectum innoua in uisceribus meis, et: spiritu principali confirma me, et: spiritum sanctum tuum ne auferas a me; erant qui dicerent: credidi propter quod locutus sum. eadem quippe et ipsi mundabantur fide qua et nos, unde et apostolus dicit: habentes autem eundem spiritum fidei secundum quod scriptum est: cr edidi, propter quod et locutus sum, et nos credimus, propter quod et loquimur. ex ipsa fide dicebatur: ecce uirgo in utero accipiet et pariet filium, et uocabunt nomen eius Emmanuel, quod est in terpretatum 'nobiscum deus': ex ipsa fide de ipso dicebatur :et ipse tamquam sponsus procedens e thalamo suo exulabit ut gigas ad currendam uiam; a summo caeli egressio eius et occursus eius usque ad summum caeli;