# De Peccato Originali 29.8-21

Augustine, De Peccato Originali, 29.8 to 29.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali/29.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-peccato-originali/29.8

et non est qui se abscondat a calore eius; ex fide ipsa ipsi dicebatur: thronus tuus, deus, in saeculum saeculi. uirga directionis uirga regni tui. dilexisti iustitiam etodistiiniquitatem;proptereaunxitte, deus, deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis. eodem spiritu fidei ab illis haec futura uidebantur, quo a nobis facta creduntur. neque enim qui nobis ista fideli dilectione prophetare potuerunt, eorum ipsi participes non fuerunt. et unde est quod dicit apostolus Petrus: quid temptatis deum imponere iugum supra collum discipulorum, quod neque patres nostri neque nos potuimus portare? sed per gratiam domini Iesu credimus salui fieri quemadmodum et illi, nisi quia et illi per gratiam domini Iesu Christi salui facti sunt, non per legem Moysi, per quam non sanatio, sed cognitio est facta peccati, sicut docet apostolus dicens: perlegemenim cognitio peccati? nunc autem sine lege iustitia dei manifestata est testificata per legem et prophetas. si ergo nunc manifestata est, etiam tunc erat, sed occulta. cuius occultationem significabat templi uelum, quod est ad eius significandam reuelationem Christo moriente conscissum. et tunc ergo ista gratia unius mediatoris dei et hominum hominis Christi Iesu erat in populo dei, sed tamquam in uellere pluuia, quam non debitam, sed uoluntariam segregat deus hereditati suae, inerat latens; nunc autem uelut siccato illo uellere. hoc est Iudaico populo reprobato in omnibus gentibus tamquam in area cernitur patens.

---

Augustine, De Peccato Originali, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056c/stoa0040.stoa056c.opp-lat1.xml.
