# De Peccato Originali 3

Augustine, De Peccato Originali, 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-peccato-originali/3

'Aurelius episcopus dixit: sequentia recitentur. et recitatum est, quod peccatum Adae soli ipsi obfuerit et non generi humano. et cum recitatum esset, Caelestius dixit: <dixi> de traduce peccati dubium me esse, ita tamen, ut cui donauit deus gratiam peritiae consentiam, quia diuersa ab eis audiui, qui utique in ecclesia catholica constituti sunt presbyteri. Paulinus diaconus dixit: dic nobis nomina ipsorum. Caelestius dixit: sanctus presbyter Rufinus Romae qui mansit cum sancto Pammachio; ego audiui illum dicentem, quia tradux peccati non sit. Paulinus diaconus dixit: est aliquis alius? Caelestius dixit: audiui et plures dicere. Paulinus diaconus dixit: dic nomina ipsorum. Caelestius dixit: non tibi sufficit unus sacerdos? et post aliqua alio loco: Aurelius episcopus dixit: reliqua libelli legantur. et recitatum est, quod infantes qui nascuntur in eo statu sint, in quo fuit Adam ante transgressionem, usque in finem libelli minoris superius inserti'. 'Aurelius episcopus dixit: docuisti, Caelesti, aliquando, ut dicit diaconus Paulinus, quod infantes qui nascuntur in eo statu sint, in quo fuit Adam ante transgressionem? Caelestius dixit: exponat quid dixit 'ante transgressionem'.. Paulinus diaconus dixit: tu nega te hoc docuisse. unum est e duobus: aut neget se docuisse aut iam damnet istud. Caelestius dixit: iam dixi, exponat quomodo dixit 'ante transgressionem'. Paulinus diaconus dixit: nega te illa docuisse. Aurelius episcopus dixit: rogo, quid collegerim ego ex huius obiectione, dico, Adam constitutus in paradiso quod ante dicatur inexterminabilis factus, postea per transgressionem praecepti factus sit corruptibilis. hoc dicis, frater Pauline? Paulinus diaconus dixit: hoc, domine. Aurelius episcopus dixit: status certe infantum hodie baptizandorum utrum talis sit, qualis fuit ante transgressionem Adae, an certe de eadem origine peccati, de qua nascitur, transgressionis culpam trahat, hoc uult- diaconus Paulinus audire. Paulinus diaconus dixit: utrum docuit hoc an non neget. Caelestius dixit: iam de traduce peccati dixi, quia intra catholicam constitutos plures audiui destruere necnon et alios astruere, licet quaestionis res sit ista, non haeresis. infantes semper dixi egere baptismo ac debere baptizari. quid quaerit aliud'?

---

Augustine, De Peccato Originali, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056c/stoa0040.stoa056c.opp-lat1.xml.
