# De Peccato Originali 30

Augustine, De Peccato Originali, 30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-peccato-originali/30

Non igitur sicut Pelagius et eius discipuli tempora diuidamus dicentes 'primum uixisse iustos homines ex natura, deinde sub lege, tertio sub gratia — ex natura, scilicet ab Adam tam longa aetate, qua lex nondum erat data — tunc enim', aiunt, educe ratione cognoscebatur creator et quemadmodum uiuendum esset scriptum gerebatur in cordibus, non lege litterae, sed naturae. uerum uitiatis moribus', inquiunt. 'ubi coepit non sufficere natura iam decolor, lex ei addita est, qua uelut luna fulgori pristino detrita rubigine redderetur. sed posteaquam nimia>, sicut disputant, 'peccandi consuetudo praeualuit, cui sanandae lex parum ualeret, Christus aduenit et tamquam morbo desperatissimo non per discipulos, sed per se ipsum medicus ipse subuenit'.

---

Augustine, De Peccato Originali, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056c/stoa0040.stoa056c.opp-lat1.xml.
