Latin
32
Augustine, De Peccato Originali 32
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim putandum est, quod antiquis iustis sola quae semper erat diuinitas Christi, non etiam quae nondum erat eius humanitas reuelata profuerit. illud enim, quod ait dominus Iesus: Abraham concupiuit diem meum uidere et uidit et gauisus est, si diem suum uoluit suum tempus intellegi, testimonium profecto perhibuit Abrahae, quod fide fuerit incarnationis eius inbutus. secundum hanc enim habet tempus; diuinitas uero eius omne tempus excedit, quia per illam uniuersa facta sunt tempora. quod etsi quisquam de die sempiterno accipiendum putauerit, qui nullo finitur crastino, nullo praeuenitur hesterno, hoc est de ipsa aeternitate, in qua coaeternus est patri, quomodo id uere concupisceret Abraham, nisi eius nosset futuram mortalitatem, cuius quaesiuit aeternitatem? aut si ad hoc aliquis horum uerborum sensum coartat, ut dicat nihil intellegendum in eo quod ait dominus 'quaesiuit diem meum' nisi 'quaesiuit me, qui sum dies permanens, hoc est lumen indeficiens' —uelut cum dicimus uitam filii, de qua loquitur euangelium dicens: sic dedit et filio uitam h abere in semet ipso, non aliud ipsum, aliud eius uitam, sed eundem ipsum filium intellegimus uitam, qui dixit: ego sum uia, ueritas et uita, et de quo dictum est: ipse est uerus deus et uita aeterna, ut hanc eius aequalem patri diuinitatem uidere cupiuerit Abraham nequaquam incarnatione eius praecognita, sicut eum nonnulli etiam philosophi quaesiuerunt, qui nihil de eius carne didicerunt —numquid et illud, quod iubet Abraham ponere manum seruum suum sub femore suo et iurare per deum caeli, aliter quisquam recte intellecturus est nisi Abraham scisse in qua uenturus esset deus caeli carnem de illo femore propagari?