# De Peccato Originali 33

Augustine, De Peccato Originali, 33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-peccato-originali/33

Cuius carnis et sanguinis, quando ipsum Abraham benedixit, Melchisedech etiam testimonium christianis fidelibus notissimum protulit, ut tanto post Christo diceretur in psalmis, quod nondum factum, sed adhuc futurum, eadem tamen ipsa et patrum quae nostra est fides una cantabat: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. in Adam quippe inuenientibus mortem per hoc prodest Christus, . quod est mediator ad uitam; non autem per hoc mediator est, quod aequalis est patri. per hoc enim quantum pater tantum et ipse distat a nobis. et quomodo erit medietas, ubi eadem ipsa distantia est? ideo apostolus non ait: unus mediator dei et hominum Christus Iesus, sed homo Christus Iesus. per hoc ergo mediator, per quod homo; inferior patre per quod nobis propinquior, superior nobis per quod patri propinquior. quod apertius ita dicitur: inferior patre, quia in forma serui, superior nobis, quia sine labe peccati.

---

Augustine, De Peccato Originali, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056c/stoa0040.stoa056c.opp-lat1.xml.
