Latin
35
Augustine, De Peccato Originali 35
Unproofread scanNot analysed yet
Et ante Abraham quidem utrum aliquo corporali et uisibili sacramento iusti uel eorum paruuli signarentur, scriptura non exprimit. ipse tamen Abraham signum accepit circumcisionis signaculum iustitiae fidei et sic accepit, ut deinceps etiam omnes paruulos domus suae circumcidere iuberetur, recentissimos a uisceribus matrum octauo die natiuitatis eorum, ut etiam hi, qui corde ad iustitiam credere nondum possent, tamen iustitiae fidei signaculum sumerent. quod sub terrore tanto est imperatum, ut diceret deus animam illam de suo populo perituram, cuius octauo die praeputii circumcisio facta non fuisset. huius tam horribilis poenae iustitia si quaeratur, nonne istorum omnis de libero arbitrio et laudabili sanitate et puritate naturae quantumlibet arguta sit argumentatio repercussa et confracta dissiliet? quid enim mali, quaeso, paruulus propria uoluntate commisit, ut alio neglegente et eum non circumcidente ipse damnetur damnatione tam seuera, ut pereat anima illa de populo suo? neque enim temporalis mortis terror incussus est, cum de iustis, quando moriebantur, tunc. potius diceretur: et appositus est ad populum suum uel appositus est ad patres suos, quoniam deinceps homini nulla. temptatio formidatur, quae illum separet a populo suo, si populus eius ipse est populus dei.