# De Peccato Originali 37

Augustine, De Peccato Originali, 37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-peccato-originali/37

Mutatis proinde sacramentis posteaquam uenit qui eis significabatur esse uenturus, non tamen mutato mediatoris auxilio, qui etiam priusquam uenisset in carne, antiqua sua membra liberabat suae incarnationis fide, et nos cum essemus mortui delictis et praeputio- carnis nostrae, conuiuificati sumus Christo, in quo circumcisi sumus circumcisione non manu facta, quam figurabat circumcisio manu facta, ut euacuaretur corpus peccati, cum quo sumus ex Adam nati. damnatae originis propagatio nos damnat, nisi mundemur similitudine carnis peccati, in qua missus est sine peccato, qui tamen de peccato damnaret peccatum; factus est enim pro nobis peccatum. unde dicit apostolus: obsecramus pro Christo, reconciliamini deo. eum qui non nouerat peccatumpro nobis peccatum fecit, utnos simusiustitia in ipso in ipso. deus ergo, cui per eum reconciliamur, fecit eum pro nobis peccatum, id est sacrificium per quod dimitterentur nostra peccata, quoniam peccata uocantur sacrificia pro peccatis. et utique ipse pro peccatis nostris est immolatus nullum habens uitium solus in hominibus, quale quaerebatur etiam tunc in pecoribus, quo significabatur unus sine uitio ad uitia sananda uenturus. quocumque igitur die suae natiuitatis infans baptizatur in Christo, tamquam octauo circumciditur die, quoniam in illo circumciditur, qui tertio quidem ex quo crucifixus est, sed octauo in hebdomadibus resurrexit die. circumciditur autem in expoliationem corporis carnis, id est ut debitum, quod contagio carnalis generationis attraxit, gratia spiritalis regenerationis absoluat; nullus enim est mundus a sorde — qua, obsecro, sorde nisi peccati? — nec infans, cuius est unius diei uita super terram.

---

Augustine, De Peccato Originali, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056c/stoa0040.stoa056c.opp-lat1.xml.
