# De Peccato Originali 38

Augustine, De Peccato Originali, 38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali/38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-peccato-originali/38

Sic autem argumentantur dicentes: 'ergo malum sunt nuptiae et non est opus dei homo quem generant nuptiae?' quasi nuptiarum bonum sit morbus concupiscentiae, in quo uxores diligunt qui ignorant deum, quod apostolus prohibet. ac non potius pudicitia coniugalis, qua in bonos usus ordinate filios procreandi redigitur libido carnalis, aut uero possit esse homo nisi opus dei non solum qui de coniugio, uerum etiam qui de fornicatione uel de adulterio procreatur. sed in hac quaestione, ubi quaeritur non cui rei creator, sed cui saluator sit necessarius, non intuendum est quid boni sit in procreatione naturae, sed quid in peccato mali, quo certum est uitiatam esse naturam. simul autem utrumque propagatur, et natura et naturae uitium, quorum est unum bonum, alterum malum. illud de conditoris largitate sumitur, hoc de origine damnationis attrahitur; illi est causa bona uoluntas dei summi, huic mala uoluntas hominis primi; illud indicat deum creaturae institu torem, hoc indicat deum inoboedientiae punitorem. denique idem ipse Christus propter illud creandum factor est hominis, propter hoc sanandum factus est homo.

---

Augustine, De Peccato Originali, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056c/stoa0040.stoa056c.opp-lat1.xml.
