# De Peccato Originali 39

Augustine, De Peccato Originali, 39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali/39
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-peccato-originali/39

Bonum ergo sunt nuptiae in omnibus quae sunt propria nuptiarum. haec autem tria sunt: generandi ordinatio, fides pudicitiae, conubii sacramentum. propter ordinationem generandi scriptum est: uolo iuniores nubere, filios procreare, matres familias esse; propter fidem pudicitiae: uxor non habet potestatem corporis sui, sed uir; similiter et uir non habet potestatem corporis sui, sed mulier; propter conubii sacramentum: quod deus coniunxit, homo non separet. de quibus in aliis opusculis nostris, quae uobis non sunt incognita, quantum domino adiuuante potuimus, satis nos disseruisse meminimus. propter haec omnia honorabiles nuptiae in omnibus et torus inmaculatus. in quantum enim nuptiae bonae sunt, in tantum faciunt plurimum boni etiam de libidinis malo, quoniam libidine non bene utitur libido, sed ratio. libido est autem in illa quam notat apostolus repugnante legi mentis inoboedientium lege membrorum, ratio uero bene utens libidine ipsa est in lege nuptiarum. nam si nullum de malo bonum fieri posset, nec deus ex adulterino concubitu hominem conderet. sicut ergo adulterii damnabile malum, quando et inde homo nascitur, non inputatur deo, qui certe in opere hominum malo facit ipse opus bonum, ita quicquid est pudendum in membrorum illa inoboedientia, de qua erubuerunt qui post peccatum foliis ficulneis eadem membra texerunt, non nuptiis inputatur, propter quas concubitus coniugalis non solum est licitus, uerum etiam utilis et honestus, sed inputatur peccato inoboedientiae, cuius haec poena est consecuta, ut homo inoboediens deo sua quoque sibi inoboedientia membra sentiret. de quibus erubescens, quod non ad arbitrium uoluntatis eius, sed ad libidinis incentiuum uelut arbitrio proprio mouerentur, quae pudenda iudicauit, operienda curauit. non enim confundi debuit homo de opere dei aut ullo modo fuerant creato erubescenda, quae instituenda uisa sunt creatori. itaque nec deo nec homini illa simplex nuditas displicebat, quando nihil erat pudendum, quia nihil praecesserat puniendum.

---

Augustine, De Peccato Originali, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056c/stoa0040.stoa056c.opp-lat1.xml.
