Latin
40
Augustine, De Peccato Originali 40
Unproofread scanNot analysed yet
Essent autem procul dubio nuptiae etiam non praecedente peccato, quia neque ob aliam causam uiro adiutorium non alius uir, sed femina facta est et illa dei uerba: crescite et multiplicamini, non est damnandorum praedictio peccatorum sed fecundatarum benedictio nuptiarum. his enim deus ineffabilibus suis uerbis, id est diuinis rationibus in suae sapientiae per quam facta sunt omnia ueritate uiuentibus uim seminis indidit primis hominibus. si autem peccato non fuisset dehonestata natura, absit ut opinemur tales futuras fuisse nuptias in paradiso, ut in eis ad prolem seminandam non nutu uoluntatis, sicut pes ad. ambulandum, manus ad operandum, lingua ad loquendum, sed aestu libidinis membra genitalia mouerentur nec, sicut nunc fit, uirginitatis integritas ad concipiendos fetus ui turbidi uitiaretur ardoris, sed obsequeretur imperio tranquillissimae caritatis et eo modo non esset dolor et cruor uirginis concumbentis, quomodo non esset etiam matris gemitus parientis. haec ideo non creduntur, quia in ista mortalitatis conditione inexperta sunt. in deterius quippe uitio mutata natura non inuenit primae illius puritatis exemplum. sed fidelibus loquimur, qui nouerunt credere diuinis eloquiis etiam nullis adhibitis expertae ueritatis exemplis. quomodo enim nunc ostendam sine ullis parentibus de puluere hominem factum eique de suo latere coniugem? et tamen quod oculus iam non inuenit, fides credit.