# De Peccato Originali 41

Augustine, De Peccato Originali, 41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali/41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-peccato-originali/41

Sic ergo et primarum nuptiarum sine libidinis passione tranquillitas et motus genitalium sicut aliorum membrorum non ad effrenati caloris incitamentum, sed ad uoluntatis arbitrium — quales nuptiae perseuerassent, si peccati non interuenisset obprobrium — nunc ostendi non potest, sed ex his quae diuina auctoritate conscripta sunt non immerito credi potest. sic enim modo non inuenio sine pruriente libidine concumbentem; sicut non inuenio sine dolore et gemitu parturientem, sine futura morte nascentem, et tamen secundum scripturarum sanctarum ueritatem gemitus parturientis et mors hominis non fuissent, si peccatum non praecessisset; sic nec illud unde erubuerunt, qui membra illa texerunt, quia et hoc in eisdem sanctis litteris praecedente peccato scriptum est consecutum. membra quippe illa nisi indecens motus oculis eorum non utique clausis, sed in hoc non apertis, hoc est non attentis, animaduertenda nuntiasset, nihil in suo corpore, quod utique totum deus laudabile fecerat, pudendum uelandumque sensissent, quia nisi praeisset facinus, quod inoboedientia est ausa committere, non sequeretur dedecus, quod uerecundia uellet abscondere.

---

Augustine, De Peccato Originali, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056c/stoa0040.stoa056c.opp-lat1.xml.
