Latin
43
Augustine, De Peccato Originali 43
Unproofread scanNot analysed yet
Vbi nihil deus fecit, nisi quod hominem uoluntate peccantem iusto iudicio cum stirpe damnauit, et ideo ibi quicquid etiam nondum erat natum mento est in praeuaricatrice radice damnatum, in qua stirpe damnata tenet hominem generatio carnalis, unde sola liberat regeneratio spiritalis. ideo regeneratis parentibus, si tamen in eadem gratia perseuerauerint, procul dubio libido ista propter remissionem peccatorum, quae in eis facta est, non nocebit, nisi cum ea male utuntur non solum in omnibus inlicitis corruptelis, uerum etiam in ipsis coniugibus, quando non propagandi uoluntate operam creandis filiis inpendunt, sed lasciuiendi uoluptate exsaturandae cupidini inseruiunt. quod propter uitandas fornicationes maritis et uxoribus ne fraudent inuicem nisi ex consensu ad tempus, ut orationibus uacent, secundum ueniam, non secundum imperium concedit apostolus. euidenter quippe dum tribuit ueniam, denotat culpam. nuptialis autem concubitus, quem matrimoniales quoque indicant tabulae causa procreandorum fieri filiorum, per se ipsum prorsus, non in comparatione fornicationis est bonus. qui tametsi propter corpus mortis, quod nondum est resurrectione renouatum, sine quodam bestiali motu, de quo natura erubescit humana, non potest fieri, tamen ipse concubitus non est peccatum, ubi ratio libidine utitur ad bonum, non superatur ad malum.