# De Peccato Originali 45

Augustine, De Peccato Originali, 45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-peccato-originali/45

Reatus itaque uitii eius, de quo loquimur, in regeneratorum prole carnali tamdiu manebit, donec et illic lauacro regenerationis abluatur. regeneratus quippe non regenerat filios carnis, sed generat ac per hoc in eos non quod regeneratus, sed quod generatus est traicit. sic igitur siue reus infidelis siue absolutus fidelis non generat absolutos uterque, sed reos, quomodo non solum oleastri, sed etiam oleae semina non oleas generant,- sed oleastros. sic itaque in damnatione hominem prima natiuitas tenet, unde nisi secunda non liberat. tenet ergo diabolus, liberat Christus; tenet deceptor Euae, liberat filius Mariae; tenet qui per coniugem uenit ad uirum, liberat qui de coniuge natus est, quae non pertulit uirum; tenet qui causam libidinis intulit feminae, liberat qui sine libidine est conceptus in femina. omnes ille prorsus per unum tenere potuit nec ab eius dominatione liberat nisi unus, quem tenere non potuit. denique ipsa ecclesiae sacramenta, quae tam priscae traditionis auctoritate concelebrat, ut ea isti, quamuis in paruulis existiment simulatorie potius quam ueraciter fieri. non tamen audeant aperta inprobatione respuere — ipsa, inquam, sanctae ecclesiae sacramenta satis indicant paruulos a partu etiam recentissimos per gratiam Christi de diaboli seruitio liberari. excepto enim quod in peccatorum remissionem non fallaci, sed fideli mysterio baptizantur, etiam prius exorcizatur in eis et exsufflatur potestas contraria, cui etiam uerbis eorum a quibus portantur se renuntiare respondent. quibus omnibus rerum occultarum sacratis et euidentibus signis a captiuatore pessimo ad optimum redemptorem transire monstrantur, qui pro nobis infirmitate suscepta alligauit fortem, ut uasa eius eriperet, quia infirmum dei non solum est hominibus, uerum et angelis fortius. liberans itaque deus pusillos cum magnis in utrisque ostendit quod locuta est per apostolum ueritas; non enim solos aetate maiores, sed etiam pusillos eruit a potestate tenebrarum, ut transferat in regnum filii caritatis suae..

---

Augustine, De Peccato Originali, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056c/stoa0040.stoa056c.opp-lat1.xml.
