Latin
48
Augustine, De Peccato Originali 48
Unproofread scanNot analysed yet
His tamen uerbis hominis dei, quem tanto praeconio ipse laudauit Pelagius, contradicit et dicit <sicut sine uirtute ita nos sine uitio procreari'. quid igitur restat, nisi <ut) aut istum Pelagius suum damnet errorem aut eum sic Ambrosium laudasse paeniteat? sed quia ista secundum catholicam fidem beatus Ambrosius ut episcopus catholicus est locutus, sequitur, ut ab hac uia fidei deuius merito Pelagius cum Caelestio discipulo suo catholicae ecclesiae sit auctoritate damnatus, nisi eum non Ambrosium laudasse, sed contra Ambrosium sensisse paeniteat. scio uos ea quae ad aedificationem uel confirmationem fidei conscribuntur insatiabiliter legere; uerumtamen hic liber, quamtumlibet sit ad hoc utilis, iam tandem aliquando finiendus est.