Latin
5
Augustine, De Peccato Originali 5
Unproofread scanNot analysed yet
In libello autem, quem Romae edidit, qui gestis ibi ecclesiasticis allegatus est, ita de hac re loquitur, ut hoc se credere ostendat, unde hic dubitare se dixerat. nam uerba eius ista sunt: 'infantes autem', inquit, 'debere baptizari in remissionem peccatorum secundum regulam uniuersalis ecclesiae et secundum euangelii sententiam confitemur, quia dominus statuit regnum caelorum nonnisi baptizatis posse conferri. quod quia uires naturae non habent, conferri necessarium est per gratiae libertatem'. si nihil de hac re deinceps diceret, quis non eum crederet confiteri etiam infantibus in baptismo originalia peccata dimitti dicendo eos in remissionem peccatorum baptizari oportere? hinc ergo est et illud quod scripsistis sic uobis respondisse Pelagium 'quod eisdem quibus et maiores sacramenti uerbis baptizentur infantes' uosque fuisse laetatos id quod cupiebatis audisse et tamen adhuc de uerbis eius nos maluisse consulere.