# De Peccato Originali 6

Augustine, De Peccato Originali, 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-peccato-originali/6

Attendite itaque quid Caelestius apertissime dixerit, et ibi uidebitis quid uobis Pelagius occultauerit. Caelestius quippe adiungit et dicit: 'in remissionem autem peccatorum baptizandos infantes non idcirco diximus, ut peccatum ex traduce firmare uideamur. quod longe a catholico sensu alienum est, quia peccatum non cum homine nascitur, quod postmodum exercetur ab homine, quia non naturae delictum, sed uoluntatis esse monstratur. et illud ergo confiteri congruum, ne diuersa baptismatis genera facere uideamur, et hoc praemunire necessarium est, ne per mysterii occasionem ad creatoris iniuriam malum antequam fiat ab homine tradi dicatur homini per naturam'. hunc sensum suum uobis aperire Pelagius uel timuit uel erubuit, quem discipulus eius palam sine ullius obscuritatis ambagibus apud sedem apostolicam profiteri nec timuit nec erubuit.

---

Augustine, De Peccato Originali, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056c/stoa0040.stoa056c.opp-lat1.xml.
