# De Peccato Originali 8

Augustine, De Peccato Originali, 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-peccato-originali/8

Hanc eius praelocutionem uenerabilis papa Zosimus tenens egit cum homine, quem falsae doctrinae uentus inflauerat, ut ea quae illi a diacono Paulino fuerant obiecta damnaret atque ut sedis apostolicae litteris, quae a sanctae memoriae suo praecessore manauerant, praeberet assensum. at ille noluit quidem diaconi obiecta damnare, sed beati papae Innocentii litteris non est ausus obsistere, immo se omnia, quae sedes illa damnaret, damnaturum esse' promisit. atque ita uelut phreneticus, ut requiesceret, tamquam leniter fotus a uinculis tamen excommunicationis nondum est creditus esse soluendus. sed interposito duorum mensium tempore, donec rescriberetur ex Africa, resipiscendi ei locus sub quadam medicinali sententiae lenitate concessus est, quoniam reuera, si deposita peruicaciae uanitate quod promiserat uellet attendere et easdem litteras quibus se consensurum esse responderat diligenter legeret, sanaretur. sed posteaquam ex Africano episcoporum concilio rescripta directa sunt, quid fuerit consecutum, ut iustissime in eum sententia proferretur, cuncta legite, quia cuncta transmisimus.

---

Augustine, De Peccato Originali, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056c/stoa0040.stoa056c.opp-lat1.xml.
