Latin
9
Augustine, De Peccato Originali 9
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde etiam Pelagius, si se ipsum et sua scripta sine dolo cogitat, non recte dicit eadem sententia se non debuisse retineri. fefellit enim iudicium Palaestinum, propterea ibi uidetur esse purgatus; Romanam uero ecclesiam, ubi eum esse notissimum scitis, fallere usquequaque non potuit, quamuis et hoc fuerit utcumque conatus; sed, ut dixi, minime ualuit. recoluit enim beatissimus papa Zosimus, quid imitandus praecessor eius de ipsis senserit gestis. attendit etiam quid de illo sentiret praedicanda in domino Romanorum fides, quorum aduersus eius errorem pro ueritate catholica studia consonantia concorditer flagrare cernebat, inter quos ille diu uixerat et quos eius dogmata latere non poterant, qui Caelestium eius esse discipulum sic nouerant, ut fidelissimum et firmissimum possent de hac re testimonium perhibere. quid ergo de Palaestinae synodi gestis, quibus se Pelagius absolutum esse gloriatur, sanctus papa Innocentius iudicarit, quamuis et in litteris eius, quas nobis rescripsit, legere possitis et commemoratum, cum uenerabili papae Zosimo synodus Africana respondit, quod uestrae caritati cum ceteris instructionibus misimus, tamen nec in hoc opere praetereundum uidetur.