Latin
10
Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis 10
Unproofread scanNot analysed yet
Proinde\\ inquit, 'deus bonum hominem fecit et praeterquam illum bonum fecit, bonum ei insuper ut faceret imperauit. quam inpium, ut confiteamur hominem malum esse, quod nec factus est nec ei praeceptum est, si negemus eum bonum posse esse, quod factus est et quod ei ut faceret imperatum est!' respondemus: quia ergo non se ipse homo sed deus bonum hominem fecit, deus eum, non se ipse ut sit bonus reficit, dum uolentem, credentem, inuocantem liberat a malo, quod sibi ipse fecit. hoc autem fit, dum gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum renouatur homo interior de die in diem, ut ad sempiternam non poenam sed uitam resurgat homo exterior nouissimo die.