# De Perfectione Iustitiae Hominis 10

Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis, 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/10

Proinde\\ inquit, 'deus bonum hominem fecit et praeterquam illum bonum fecit, bonum ei insuper ut faceret imperauit. quam inpium, ut confiteamur hominem malum esse, quod nec factus est nec ei praeceptum est, si negemus eum bonum posse esse, quod factus est et quod ei ut faceret imperatum est!' respondemus: quia ergo non se ipse homo sed deus bonum hominem fecit, deus eum, non se ipse ut sit bonus reficit, dum uolentem, credentem, inuocantem liberat a malo, quod sibi ipse fecit. hoc autem fit, dum gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum renouatur homo interior de die in diem, ut ad sempiternam non poenam sed uitam resurgat homo exterior nouissimo die.

---

Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa057a/stoa0040.stoa057a.opp-lat1.xml.
