# De Perfectione Iustitiae Hominis 12

Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis, 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/12

'Iterum quaerendum est\\ inquit, 'quomodo non potest homo esse sine peccato: uoluntate an natura. si natura, peccatum non est; si uoluntate, perfacile potest uoluntas uoluntate mutari'. respondemus ammonentes esse cogitandum quanta sit ista praesumptio, qua dicitur non solum posse — quod quidem adiuuante dei gratia negandum non est — sed etiam perfacile posse uoluntatem uoluntate mutari, cum dicat apostolus: caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem; haec enim inuicem aduersantur, ut non ea quae uultis faciatis. non enim ait: haec inuicem aduersantur, ut quae potestis facere nolitis, sed ut non ea quae uultis faciatis. cur ergo concupiscentia carnis — quae utique culpabilis atque uitiosa est nihilque est aliud quam desiderium peccati, quod idem apostolus praecipit, ne regnet in nostro mortali corpore, ubi satis ostendit esse tamen in nostro mortali corpore, quod permittendum non sit ut regnet — cur ergo ista concupiscentia non mutata est ea uoluntate, quam uoluntatem satis euidenter expressit apostolus dicens: ut non ea quae uultis faciatis, si facile potest uoluntas uoluntate mutari? nec sane isto modo naturam siue animae siue corporis, quam deus creauit et quae tota bona est, accusamus; sed eam dicimus propria uoluntate uitiatam sine dei gratia non posse sanari.

---

Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa057a/stoa0040.stoa057a.opp-lat1.xml.
