# De Perfectione Iustitiae Hominis 13

Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis, 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/13

'Iterum', ait, 'quaerendum est, si non potest homo sine peccato esse, cuius culpa est: ipsiusne hominis an cuiuslibet alterius. si ipsius hominis, quomodo culpa hominis est, si hoc non est quod esse non potest?' respondemus ideo esse hominis culpam, quod non est sine peccato, quia sola hominis uoluntate factum est, ut ad istam necessitatem ueniret, quam sola hominis uoluntas superare non possit.

---

Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa057a/stoa0040.stoa057a.opp-lat1.xml.
