# De Perfectione Iustitiae Hominis 15

Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis, 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/15

'Et hoc', inquit, (dicendum est: certe iustus deus — negari enim non potest — imputat autem deus homini omne peccatum. et hoc quoque confitendum puto, quia neque peccatum est quicquid non imputabitur in peccatum. et si est aliquod peccatum, quod uitari non possit, quomodo iustus deus dicitur, si imputare cuiquam creditur, quod uitari non possit?' respondemus iam olim contra superbos esse clamatum: beatus cui non imputabit dominus peccatum. non enim imputat his qui fideliter ei dicunt: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. et iuste non imputat, quia iustum est quod ait: in qua mensura mensi fueritis, in eadem remetietur uobis. peccatum est autem, cum uel non est caritas quae esse debet uel minor est quam debet, siue hoc uitari uoluntate possit siue non possit; quia si potest, praesens uoluntas hoc facit, si autem non potest, praeterita uoluntas hoc fecit; et tamen uitari potest, non quando uoluntas superba laudatur, sed quando humilis adiuuatur.

---

Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa057a/stoa0040.stoa057a.opp-lat1.xml.
