# De Perfectione Iustitiae Hominis 17

Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis, 17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/17

Deinceps instituit diuinis testimoniis agere quod intendit. quod quale sit, diligentius aduertamus. 'testimonia', inquit, 'quibus probatur praeceptum esse homini ut absque peccato sit). ad hoc respondemus: non utrum praeceptum sit quaeritur, quod ualde manifestum est; sed hoc ipsum, quod praeceptum esse constat, utrum in corpore mortis huius possit impleri, ubi caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, ut non ea quae uolumus faciamus. de quo corpore mortis huius non omnis liberatur qui finit hanc uitam, sed qui in hac uita susceperit gratiam et ne in uanum suscipiat bonis operibus egerit. aliud est enim exire de hoc corpore, quod omnes homines dies uitae huius ultimus cogit, aliud est autem liberari de corpore mortis huius, quod sola dei gratia per legum Christum dominum nostrum sanctis et fidelibus eius impertit. post hanc autem uitam merces perficiens redditur, sed eis tantum, a quibus in hac uita eiusdem mercedis meritum comparatur. non enim ad saturitatem iustitiae, cum hinc exierit, quisque perueniet, nisi ad eam cum hic est esuriendo et sitiendo cucurrerit; beati quippe qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur.

---

Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa057a/stoa0040.stoa057a.opp-lat1.xml.
