# De Perfectione Iustitiae Hominis 18

Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis, 18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/18

Quamdiu ergo peregrinantes a domino per fidem ambulamus, non per speciem — unde dictum est: iustus ex fide uiuit — haec est nostra in ipsa peregrinatione iustitia, ut ad illam perfectionem plenitudinemque iustitiae, ubi in specie decoris eius iam plena et perfecta caritas erit, nunc ipsius cursus rectitudine et perfectione tendamus castigando corpus nostrum et seruituti subiciendo et elemosynas in dandis beneficiis et dimittendis quae in nos sunt commissa peccatis hilariter et ex corde faciendo et orationibus indesinenter instando et haec faciendo in doctrina sana, qua aedificatur fides recta, spes firma, caritas pura. haec est nunc nostra iustitia, qua currimus esurientes et sitientes ad perfectionem plenitudinemque iustitiae, ut ea postea saturemur. unde dominus in euangelio cum dixisset: nolite facere iustitiam uestram coram hominibus, ut uideamini ab eis, ne istum nostrum cursum fine humanae gloriae metiremur, non est in expositione iustitiae ipsius exsecutus nisi tria ista: ieiunium, elemosynas, orationes; ieiunio scilicet uniuersam corporis castigationem significans, elemosynis omnem beneuolentiam et beneficientiam uel dandi uel ignoscendi et oratione insinuans omnes regulas sancti desiderii: ut quoniam in castigatione corporis frenatur concupiscentia, quae non frenari, sed omnino esse non debet nec erit in illa perfectione iustitiae, ubi nullum erit omnino peccatum, et saepe in usu rerum etiam concessarum atque licitarum exserit immoderationem, suam in ipsa uero beneficientia, qua iustus consulit proximo, quaedam fiunt quae obsint, cum prodesse putata sint, et aliquando per infirmitatem, uel cum minus sufficitur necessitatibus aliorum uel parum in eis proficit, quod benignitatis ac laboris impenditur, subrepit taedium, quo fuscetur hilaritas, in qua datorem diligit deus, subrepit autem tanto magis, quanto minus quisque, et tanto minus, quanto magis profecerit — his atque huius modi consideratis merito in oratione dicimus: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; si tamen quod dicimus faciamus, ut uel ipsi etiam diligantur inimici uel, si quisquam adhuc in Christo paruulus hoc nondum facit, paenitenti tamen quod in eum quisque peccauit et ueniam petenti ex intimo cordis ignoscat, si uult ut eius orationem pater caelestis exaudiat.

---

Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa057a/stoa0040.stoa057a.opp-lat1.xml.
