# De Perfectione Iustitiae Hominis 20

Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis, 20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/20

His praemissis ea testimonia quae posuit iste cui respondemus, tamquam nos ea protulerimus, diligenter audiamus. 'in Deuteronomio: tu autem perfectus eris coram domino deo tuo; item illic: et non erit inconsummatus in filiis Israel; item saluator in euangelio: estote perfecti, quia pater uester qui in caelis est perfectus est; item apostolus ad Corinthios secunda: de cetero, fratres, gaudete, perfecti estote; item ad Colossenses: corripientes omnem hominem et docentes in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo; item ad Philippenses: omnia facite sine murmuratione et haesitatione, ut sitis inreprehensibiles et simplices sicut filii dei inmaculati; item ad Ephesios: benedictus deus et pater domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo, sicut elegit nos in ipso ante constitutionem mundi, ut essemus sancti et inmaculati in conspectu eius; item ad Colossenses: et uos cum essetis aliquando alienati et inimici sensus eius in operibus malis, nunc autem reconciliati in corpore carnis eius per mortem eius, exhibete uos sanctos et inmaculatos et inreprehensibiles; item ad Ephesios: ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid huius modi, ut sit sancta et inmaculata; item ad Corinthios prima: sobrii estote et iusti et nolite peccare; item in epistula sancti Petri: propter quod succincti lumbos mentis uestrae, sobrii perfecte sperate in eam quae offertur uobis gratiam, quasi filii oboedientiae, non configurati prioribus ignorantiae uestrae <concupiscentiis>, sed secundum eum qui uocauit uos sanctum et ipsi sancti in omni conuersatione sitis, quia scriptum est: sancti eritis, quia ego sanctus sum. unde et beatus Dauid dicit: domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? aut quis requiescet in monte sancto tuo? qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam; et alibi: et ero inmaculatus cum eo; et alibi: beati inmaculati in uia, qui ambulant in lege domini; item apud Salomonem: diligit dominus sancta corda; accepti sunt autem illi omnes inmaculati'. horum testimoniorum aliqua currentes exhortantur, ut perfecte currant, aliqua ipsum finem commemorant, quo currendo pertendant. ingredi autem sine macula non absurde etiam ille dicitur, non qui iam perfectus est, sed qui ad ipsam perfectionem inreprehensibiliter currit, carens criminibus damnabilibus atque ipsa peccata uenialia non neglegens mundare elemosynis. ingressum quippe, hoc est iter nostrum, quo tendimus ad perfectionem, munda mundat oratio; munda est autem oratio, ubi ueraciter dicitur: dimitte nobis, sicut et nos dimittimus, ut, dum non reprehenditur quod non imputatur. sine reprehensione, hoc est sine macula noster ad perfectionem cursus habeatur, in qua perfectione, cum ad eam uenerimus, iam non sit omnino quod ignoscendo mundetur.

---

Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa057a/stoa0040.stoa057a.opp-lat1.xml.
