# De Perfectione Iustitiae Hominis 21

Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis, 21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/21

Deinde iste adhibet testimonia, quibus ostendat non esse grauia diuina praecepta. quis autem nesciat, cum praeceptum generale sit caritas — quia finis praecepti est caritas et plenitudo legis est caritas — graue non esse quod diligendo fit, non timendo? laborant autem in dei praeceptis, qui ea timendo conantur implere; sed perfecta caritas foras mittit timorem et facit praecepti sarcinam leuem, non solum non prementem onere ponderum, uerum etiam subleuantem uice pinnarum. quae tamen caritas ut habeatur etiam tanta quanta in corpore mortis huius haberi potest, parum est nostrae uoluntatis arbitrium, nisi adiuuet gratia dei per legum Christum dominum nostrum; diffunditur quippe in cordibus nostris, quod saepe dicendum est, non per nos ipsos, sed per spiritum sanctum qui datus est nobis. nec aliam ob causam scriptura commemorat non esse grauia praecepta diuina, nisi ut anima quae illa grauia sentit intellegat nondum se accepisse uires, quibus talia sint praecepta domini qualia commendantur, leuia scilicet atque suauia, et oret gemitu uoluntatis, ut impetret donum facilitatis. qui enim dicit: fiat cor meum inmaculatum, et: itinera mea dirige secundum uerbum tuum, et ne dominetur mihi omnis iniquitas, et: fiat uoluntas tua sicut in caelo ita et in terra, et: ne nos inferas in temptationem et cetera huius modi, quae commemorare longum est, hoc utique orat, ut praecepta dei faciat, quae ut fierent, nec iuberetur, si nihil ibi nostra uoluntas ageret, nec oraretur, si sola sufficeret. commendantur ergo non esse grauia, ut cui grauia sunt intellegat nondum se accepisse donum, quo grauia non sint, nec arbitretur ea se perficere, quando ita facit, ut grauia sint — hilarem enim datorem diligit deus — nec tamen, cum ea grauia sentit, desperando frangatur, sed ad quaerendum, petendum pulsandumque cogatur.

---

Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa057a/stoa0040.stoa057a.opp-lat1.xml.
