# De Perfectione Iustitiae Hominis 24

Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis, 24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/24

Hoc et illo testimonio confirmatur, quod iste consequenter adiunxit ab eodem Iob dictum: ecce ego proximus sum iudicio meo, et scio quia iustus inueniar. hoc enim est iudicium, de quo alibi dicitur: et educet uelut lumen iustitiam tuam et iudicium tuum uelut meridiem. denique non dixit: ibi sum, sed: proximus sum. quodsi iudicium suum illud intellegi uoluit, non quo ipse iudicabit, sed quo in fine iudicandus est, iusti in illo iudicio inuenientur omnes qui non fallaciter dicunt: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. per hanc enim dimissionem iusti inuenientur et quod ea quae hic habebant peccata elemosynis deleuerunt. unde dominus dicit: date elemosynas, et ecce omnia munda sunt uobis. denique hoc dicetur iustis in regnum promissum ituris: esurii enim, et dedistis mihi manducare et cetera huius modi. sed aliud est esse sine peccato, quod de solo in hac uita unigenito dictum est, aliud esse sine querella, quod de multis iustis etiam in hac uita dici potuit, quoniam est quidam modus bonae uitae, de quo etiam in ista humana conuersatione iusta querella esse non possit. quis enim iuste queritur de homine, qui nemini male uult et quibus potest fideliter consulit nec contra cuiusquam iniurias tenet libidinem uindicandi, ut ueraciter dicat: sicut et nos dimittimus debitoribus nostris? et tamen eo ipso quod uerum dicit: dimitte, sicut et nos dimittimus, sine peccato se non esse declarat.

---

Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa057a/stoa0040.stoa057a.opp-lat1.xml.
