# De Perfectione Iustitiae Hominis 25-26

Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis, 25 to 26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/25

Inde est quod dicit: nihil iniquum erat in manibus meis, sed oratio mea munda. hinc enim erat munda oratio, quia ueniam non iniuste petebat, qui ueraciter dabat. Et quod dicit de domino: multas enim contritiones meas fecit sine causa, non ait: nullas fecit cum causa, sed multas sine causa. non enim propter multa peccata eius factae sunt ei multae contritiones, sed propter probationem patientiae. nam propter peccata, sine quibus, ut alibi confitetur, non fuit, pauciora se pati debuisse iudicat.

---

Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa057a/stoa0040.stoa057a.opp-lat1.xml.
