# De Perfectione Iustitiae Hominis 28.15-27

Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis, 28.15 to 28.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/28.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/28.15

quod ut omnino ibi non sit, adiacet ei uelle, sed perficere bonum non adiacet. non facere bonum non adiacet, sed perficere. nam in eo quod non consentit, bonum facit*, et in eo quod odit concupiscentiam suam, bonum facit: et in eo quod elemosynas facere non cessat, bonum facit; et in eo quod illi qui in eum peccat ignoscit, bonum facit; et in eo quod petit dimitti sibi debita sua et ueraciter dicit quod dimittit etiam ipse debitoribus suis et orat, ne inferatur in temptationem, sed liberetur a malo, bonum facit. ei tamen perficere bonum non adiacet, quod tunc erit, quando concupiscentia illa quae habitat in membris eius nulla erit. non ergo eum reprehendit cor eius, quando reprehendit peccatum quod habitat in membris eius et non habet quam reprehendat infidelitatem eius. ita nec in uita sua, id est in fide sua a corde suo reprehenditur et sine peccato non esse conuincitur. quod et ipse Iob de se confitetur, ubi dicit: nihil te latuit peccatorum meorum. signasti iniquitates meas in sacculo et annotasti, si quid inuitus transgressus sum. testimonia ergo, quae posuit de uerbis sancti uiri Iob, nos, sicut potuimus, quemadmodum sint accipienda monstrauimus. nec tamen ille soluit, quod eundem Iob dixisse proposuit: quis enim est mundus a peccato? nec infans cuius est diei unius uita super terram.

---

Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa057a/stoa0040.stoa057a.opp-lat1.xml.
