Latin
29
Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis 29
Unproofread scanNot analysed yet
'Iterum proponere solent', inquit, (omnis homo mendax'. neque hoc contra se ipsos a se ipso propositum soluit; sed commemorando alia uelut contraria testimonia apud eos qui non intellegunt sanctam scripturam diuina eloquia in lite dimisit. ait enim: 'quibus respondendum est, quod in Numeri libro scriptum est: homo uerax; et de sancto lob legitur ita: erat uir habitans in regione Ausitide nomine Iob uerax, sine crimine, iustus, dei cultor, abstinens se ab omni re mala. miror quod ausus est ponere hoc testimonium, ubi dictum est: abstinens se ab omni re mala, cum hoc ab omni peccato uellet intellegi, cum superius dixerit peccatum actum malum esse, non rem. reminiscatur ergo quia, etiamsi actus sit, res potest dici. abstinet se autem ab omni re mala qui peccato, sine quo non est, uel numquam omnino consentit uel, si aliquando premitur, non obprimitur; sicut luctator fortior, etsi aliquando tenetur, non ideo perdit quo superius inuenitur. legitur sane homo sine crimine, legitur sine querella, at non legitur sine peccato nisi filius hominis, unus idemque dei filius unicus.