Latin
3
Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis 3
Unproofread scanNot analysed yet
'Iterum', inquit, quaerendum est, quid est peccatum. naturale an accidens. si naturale, peccatum non est; si autem accidens est, et recedere potest; et quod recedere potest, uitari potest; et quod uitari potest, potest homo sine eo esse quod uitari potest'. respondetur naturale non esse peccatum, sed naturae, praesertim uitiatae —unde facti sumus natura filii irae —parum esse ad non peccandum uoluntatis arbitrium, nisi adiuta sanetur gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum.