# De Perfectione Iustitiae Hominis 3

Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis, 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/3

'Iterum', inquit, quaerendum est, quid est peccatum. naturale an accidens. si naturale, peccatum non est; si autem accidens est, et recedere potest; et quod recedere potest, uitari potest; et quod uitari potest, potest homo sine eo esse quod uitari potest'. respondetur naturale non esse peccatum, sed naturae, praesertim uitiatae — unde facti sumus natura filii irae — parum esse ad non peccandum uoluntatis arbitrium, nisi adiuta sanetur gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum.

---

Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa057a/stoa0040.stoa057a.opp-lat1.xml.
