# De Perfectione Iustitiae Hominis 37

Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis, 37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/37

Item sibi opposuit testimonium scripturarum, quod eis dici solet: quia non est homo iustus in terra, qui faciat bonum et non peccet, et quasi respondit aliis testimoniis, quia dominus de sancto Iob ait: numquid considerasti seruum meum Iob? non enim est ei similis quisquam in terris, homo sine querella, uerus, dei cultor, abstinens se ab omni malo. unde iam superius disseruimus. nec tamen iste ostendit nobis quomodo et Iob, si haec uerba ita intellegenda sunt, sine ullo peccato fuerit in terra et uerum sit quod scriptum esse dixit: non est homo iustus in terra, qui faciat bonum et non peccet.

---

Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa057a/stoa0040.stoa057a.opp-lat1.xml.
