# De Perfectione Iustitiae Hominis 39.13-22

Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis, 39.13 to 39.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/39.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/39.13

cuius reliquiis in homine interiore manentibus, quamuis de die in diem minuantur in proficientibus, si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et ueritas in nobis non est. quomodo enim uerum est: omnis qui peccat non uidit eum neque cognouit eum, cum secundum uisionem et cognitionem quae erit in specie nemo eum in hac uita uideat atque cognoscat? secundum uisionem autem et cognitionem quae est in fide multi sunt, qui peccent, certe ipsi apostatae, qui tamen in eum aliquando crediderunt, ut de nullo eorum dici possit: secundum uisionem et cognitionem, quae adhuc in fide est, non uidit eum neque cognouit eum. sed intellegendum arbitror, quia renouatio perficienda uidet et cognoscit, infirmitas uero absumenda nec uidet nec cognoscit eum, in cuius quantiscumque reliquiis interius constitutis si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et ueritas in nobis non est. cum ergo per gratiam renouationis filii dei simus, tamen propter reliquias infirmitatis nondum apparuit quod erimus. scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam uidebimus eum sicuti est. tunc peccatum nullum erit, quia infirmitas nec interior nec exterior ulla remanebit. et omnis qui habet hanc spem in eum, sanctificat se, sicut et ipse sanctus est; sanctificat enim se non per se ipsum, sed credendo in illum et inuocando illum qui sanctificat sanctos suos. cuius sanctificationis perfectio, quae nunc proficit et crescit de die in diem, omnes infirmitatis reliquias ablatura est.

---

Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa057a/stoa0040.stoa057a.opp-lat1.xml.
