Latin
40
Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis 40
Unproofread scanNot analysed yet
'Item dicunt', inquit, 'non uolentis neque currentis, sed miserentis est dei'. quibus respondendum esse dicit, quod idem apostolus alibi de quodam ait: quod uult faciat. 'item', inquit, 'ad Philemonem de Onesimo: quem ego uolueram apud me detinere, ut pro te mihi ministraret; sed sine consilio tuo nihil uolui facere, ut non quasi ex necessitate bonum tuum esset, sed uoluntarium. item in Deuteronomio: uitam et mortem dedit ante faciem tuam, bonum et malum. elige uitam, ut uiuas. item apud Salomonem: deus ab initio constituit hominem et reliquit eum in manu consilii sui. adiecit ei mandata et praecepta: si uoles praecepta, seruabunt te et in posterum fidem placitam facere. apposuit tibi aquam et ignem; ad quod uis porrige manum tuam. ante hominem bonum et malum, uita et mors. paupertas et honestas a domino deo sunt. item apud Esaiam: et si uolueritis et audieritis me, quae bona sunt terrae manducabitis; si autem nolueritis nec obaudieritis me, gladius uos comedet; os enim domini locutum est haec'. hic uero, quantumlibet isti obtegant, aperiuntur. declarant enim se contra dei gratiam uel misericordiam disputare, quam uolumus impetrare cum dicimus: fiat uoluntas tua sicut in caelo ita et in terra. uel: ne nos inferas in temptationem, sed libera nos a malo. ut quid enim ista orando tanto gemitu petimus, si uolentis hominis et currentis, non miserentis est dei? non quia hoc sine uoluntate nostra agitur, sed quia uoluntas non implet quod agit, nisi diuinitus adiuuetur. haec est fidei sanitas, quae nos facit orare: quaerere, ut inueniamus, petere, ut accipiamus, pulsare, ut aperiatur nobis. contra istam qui disputat, contra se ipsum claudit ostium misericordiae dei. nolo plura dicere de re tanta, quia melius eam committo fidelium gemitibus quam sermonibus meis.