Latin
42
Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis 42
Unproofread scanNot analysed yet
Magnum autem aliquid pro sua causa se inuenisse arbitratus est apud Esaiam prophetam, quia deus dixit: si uolueritis et audieritis me, quae bona sunt terrae manducabitis; si autem nolueritis et non audieritis me, gladius uos comedet; os enim domini locutum est haec. quasi non lex tota huius modi condicionibus plena sit aut ob aliud superbis praecepta ista data sunt, nisi quia lex praeuaricationis gratia posita est, donec ueniret semen cui promissum est, unde subintrauit ut abundaret delictum; et ubi abundauit delictum, superabundauit. gratia: id est ut acciperet homo praecepta superbe de suis uiribus fidens, in quibus deficiens et factus etiam praeuaricator liberatorem saluatoremque requireret atque ita eum timor legis humilem factum tamquam paedagogus ad fidem gratiamque perduceret. ita multiplicatis infirmitatibus postea accelerauerunt, quibus sanandis oportune Christus aduenit. in cuius gratiam etiam iusti antiqui crediderunt eadem ipsa gratia eius adiuti, ut gaudentes eum praenoscerent et quidam etiam praenuntiarent esse uenturum, uel in illo populo Israel, sicut Moyses et Iesus Naue et Samuhel et Dauid et ceteri tales, uel extra ipsum populum, sicut Iob, uel ante ipsum populum, sicut Abraham, sicut Noe et quicumque alii sunt, quos uel commemorat uel tacet scriptura diuina. unus enim deus et unus mediator dei et hominum, homo Christus Iesus, sine cuius gratia nemo a condemnatione liberatur, siue quam traxit ex illo in quo omnes peccauerunt siue quam postea suis iniquitatibus addidit.